środa, 31 lipca 2013

Tempus Sandringhamense sive de miris moribus regis Eduardi VII

Tantopere adamasset rex Anglorum Eduardus VII (1841-1910) venationem, ut in sua praeda rusticana ac venatoria Sandringham (comitatūs Norfolciensis) anno 1901 decrevit omnium in his aedibus (circiter 180) horologiorum manus dimidiam horae parte ante horam Grenovicianam (Greenwich) cursituras, ut scilicet diutius lux diurna in caelo maneret (quod maximi momenti venatoribus erat, praesertim hiemalibus diebus). Hic mos valebat - postea quoque in Castello Vindesorensi (Windsor) necnon Balmoralensi - usque annum 1936, nam novus rex Eduardus VIII magis quam venationem rem amatoriam curabat (ut patet ex facto quod dignitatem regalem deposuit ut cum uxore familiae regali ingrata, Wallis Simpson, una viveret), neque placuit ei horologia horam incorrectam monstrare*. 
Constat quouqe iussu Eduardi VII (aut fortasse uxoris sui, reginae Alexandrae) anno 1908, tempore Olympiae Londinensis, cursum Marathoniensem 385 yardis solito longiorem factum esse ut initium cursurae spectarent e fenestris Castelli Vindesorensis principissa Maria cum liberis.
* Inter ambos Eduardos, annos scilicet 1910-36, regnabat Georgius V, qui semihoram insolitam Sandringhamensem a patre inheritam piissime observabat.

niedziela, 28 lipca 2013

De superstitione in re fusoria regnante

Percontationem legi unius fratrum Kruszewski, qui sunt familia fusorum campanarum Wengroviae habitantes (adsunt in patria mea tantum tres negotiationes/familiae fusorum campanarum, qui usque hodie hoc munere fungantur). Inter multa alia scitu digna dominus Kruszewski dicit et hoc: adesse fusoribus campanarum superstitionem die ipso fusurae officinam fusoriam intrare non debere feminas neque sacerdotes. Aliter fusura pessima fiet et campana male sonabit.

piątek, 26 lipca 2013

Decimum quintum saeculum religionibus monotheisticis ominosum?

Ita saltem putat David Warszawski, commentator diurnarius rerum politicarum. Nam, docet, circiter 1.500 annos post revelationem Abraham deletum est a militibus Romanis templum Hierosolymitanum, calamitas Iudaeis ante holocaustum XX saeculi maxima. Similiter, schisma magnum in ecclesia christiana (scilicet in occidentali eius parte) coepit AD 1517.
Et nunc, in calendario musulmanorum habetur saeculum XV. At periculum musulmanis minatur belli crudelissimi inter sunnitas et asseclas siitarum.

Ita vult David Warszawski, ipse Iudaeus et polyhistor, licet sint qui de eius Iudaeitate necnon omniscientia dubitant. 

środa, 24 lipca 2013

In Aquis Salinis

Ad Aquas Salinas (vulgo Solec-Zdrój) cum Lesbia venimus, una cum filio Lesbiae, Gaspare (15 annos nato), et Alexandro, filio meo (19 a.n.). Balneatione duarum horarum ibi fructi sumus, postea per totum diem optime nos sentiebamus.
In via autem ecclesiam in vico Łopuszno visitavi, ubi conspexi mensam ligneam, in quattuor sui angulis calvariis humanis "ornatam".
Diu disputabamus cum Lesbia de aquis medicinalibus, quibus regio nostra Masoviensis pro dolor non scatet. Illa dixit se putare Hungaros, apud quos permultae sunt loci cum aquis salubribus, quaesivisse atque invenisse apud se tot aquas quia... aditum in mare non habent. Nam si haberent, tempus in oris maritimis libentius tererent. Eadem – eius sententia – ratio valet ad Hungarorum vicinos Slovacos necnon Bohemos (ubi praeclarae Aquae Carolinae, Germanice Karlsbad, Bohemice Karlovy Vary).
Ceterum acutum dictum Aquis Salinis audivi. Disputabatur utrum exstet vita post mortem an non. Quisdam collocutor respondit probabilitatem vitam post mortem exstare esse quinquaginta centesimarum (50%).
- Cur ita? – exclamavimus una, tam accurata computatione commoti.
- Nam – respondit collocutor – aut vita post mortem adest, aut deest, tertium non datur.

poniedziałek, 15 lipca 2013

De neologismis Latinis ac Navahoanis

Latinistis difficultas est haud parva cum neologismis cudendis. Utrum, exempli gratia, currus temporis nostri nominandus sit 'autoraeda', 'autocinetum', 'currus automobilis' an fortasse 'automobile'? Aut currus, qui tramen ferroviarium pone se trahit, sit 'machina vectoria', 'machina vaporaria' an potius 'vaporitraha'?
Iisdem difficultatibus laborabant tempore alterius belli mundani 450 Indiani Septentrioamericani gentis Navaho, qui annos 1942-45 munus cryptistarum nuntiorum radiotelegraphicorum pro exercitu US-Americano explebant, i.e. nuntios inter varia huius exercitus agmina contra Iapones in orbe Pacifico pugnantia ita mittendo, ne hostes eos intellegerent.
Quod munus normaliter efficitur nuntios per notas secretas missos. Sed studiosi artis decryptologiae, et Iapones et Americani, tempore satis amplo sibi dato, plerumque valebant sensum talium nuntiorum coniectare. Donec Phillipus Johnston, filius sacerdotis, qui inter Navahoanos multos annos degerat, consilium cepit eos, suo sermone, sine ullis notis secretis, inter se loquentes nullo modo a Iaponibus intellegi posse, nam sunt Navahoani satis parva communitas Indianorum, qui omnes in locis desertis civitatum Arizona, Novum Mexicum et Utah habitant, sine ullis fere consanguineis extra has tres regiones, ne dicamus peregre, habinantibus. Accedebat quod nulli libri scientifici tunc adhuc divulgati erant, qui de sermone gentis Navaho tractarent. Rebus ita stantibus – putabat Johnston – etiam si Iaponibus coniectare contigerit nuntios radiotelegraphicos mitti in quadam lingua Indianorum, numquam ipsi valebunt hac lingua poti. Quod re vera evenit: hostes nuntios a cryptistis Navahoanis missis usque finem belli numquam intellexerunt. Sunt qui putant Americanos ad victoriam super Iapones pervenisse duos tresve demum annos post 1945, nisi adiuti essent a Navahoanis.
Indianis huius gentis opus tamen erat invenire nomina nova pro rebus, quibus prisca eorum vita et lingua carebant. Composuerunt ergo e.g. talia (transcriptionem cito Anglicam):
- praeceptus militum maior che-chil-be-tah-ola =aureum folium quercus (nam tali insigni hic gradus militaris apud Americanos ornatur)
- Britannia toh-ta =inter maria (sc. insula)
- Australia cha-yes-desi =petasus convolutus (milites Australiani enim petasis laeva parte convulutis utebantur)
- Russia sila-gol-chi-ih =exercitus ruber
- bomboplanum mergens gini =trochilida (avis)
- navis submarina besh-lo =piscis ferreus

- mensis Augustus be-neen-ta-iso =messis magna

środa, 10 lipca 2013

De libidine athletarum

Sumus in Africa Meridionali AD 1995, tempus est ludorum mundi pedifolii. Multa nocte ducem manus Austroafricanae harpasti (=follis ovalis, Anglice rugby), François Pienaar, amatrix eius rogat ut coeant, sicut solebant facere antea unaquoque nocte. Pienaar nolit, nam a sui exercitatore prohibitus est (sicut omnes lusores Austroafricani), quin spatio 24 horarum ante certamen futueret, nam post coitum athletae multo peius ludant. At certamen est ei participandum cras, abhinc post quindecim horas... Sed puella rogat, orat, obsecrat et Pienaar concedit: una Venerem colunt et postero die manus Austroafricana... vincit. Sequentibus noctibus Pienaar continuo cum amatrice rem habet, sed nihilominus manus eius superat aemulatores in quinque novis certaminibus. Fortasse ergo prohibitio couendi non iuste ab exercitatore exigebatur...
De hac re – utrum scilicet coitus ante certamen athletis noceat, nulli sit momenti an fortasse prosit – disputasse dicitur iam Plato (sed in quo opere, ignoro) et hodie multi exercitatores ex athletis exigunt, ne coitu utantur nocte ante certamen. Sed investigationes medicinales monstrant coitum non exhaurire vires magnopere: et vir et femina tempore unius fututionis amittunt 200-300 calorias, item plus minusve ut tempore ambulationis spatio dimidiae horae. His effectibus nisi, nonnulli athletae non solum non evitant coitum, sed conantur quam saepissime eo uti. Ronda Rousey exempli gratia, Americana pugnatrix judoca, fatetur se ante omnem pugnam coitum quaerere.
Prohibitores tamen coeundi fortasse recte athletas monent, sed non ob timorem calorias amittendi. Agitur de ipso quaesitione stupri – omnes fere athletae solitarii (sine scilicet uxoribus/maritis sive amatricibus/amatoribus eos/eas per loca certaminum sequentibus) fututrices/fututores sibi quaerunt in cauponis nocturnis et similibus locis. Ubi plerumque multum alcoholis bibitur ac nicotiana fumantur. Quae ambae res sine dubio valetudini athletarum nocent.

De supradictis rebus legi in commentario Alexandrae Sobczak, diurnariae ephemeridis Polonae "Gazeta wyborcza", cui inscriptio est "Libido in certaminibus".

niedziela, 7 lipca 2013

De theologia Leonis Szilárd

Physicus Leo Szilárd nuntiavit olim sui collegae, Hans Bethe, se velle diarium scribere incipere. "Nolo – dixit – id diarium publice divulgatum iri, volo tantum facta ei inscribere, quorum Deum certiorem faciam". "Nonne putas – respondit Bethe – Deum iam haec facta scire?" Cui Szilárd: "Sine dubio nescit hanc interpretationem factorum".

Quam fabulam excerpsi e praefatione libri Bill Bryson "Brevis historia fere omnium rerum".