piątek, 31 stycznia 2014

De homine niveo, qui cenae deerat

Adalbertus, diurnarius, qui et ipse montes altissimos mundi ascendit et (saepius) de disciplina alpinistica pro ephemeridibus scribit, modo e Nepalia revertit, ubi cacumina nonnulla Himalaiorum pervasus erat, vestigia sequens duorum Polonorum, qui praeterito anno mortem in horum montium praeruptis sibi inopinato invenerunt. Nudius tertius cum aliis amicis cenae aderamus, ubi Adalbertus multa scite narrabat de Himalaiis montibus [est quoque nomen graeco-latinum Mons Ima(v)us, sed mihi non placet], de hominibus scilicet in montes ascendendo mortuis, de rebus technicis ad disciplinam alpinisticam spectantibus etc. Nihil tamen dixit de re mihi maximi momenti, id est homine niveo*, nomine Tibetanico yeti noto. Utrum viderint eum Adalbertus aliive ascensores an non viderint. Nihilominus "aura" cenae tam sollemnis erat, ne ausus sim de hac re rogare.

* Nescio utrum nomen 'homo niveus' ad yeti denotandum optimum sit, nam eodem nomine interdum nuncupantur "idola" e nive a pueris structa. 

czwartek, 9 stycznia 2014

De Hitleris triumpho post mortem

In patria mea ultimos duos tresve annos cornucopiam habemus periodicorum de rebus gestibus tractantium. Agitur imprimis de actis hebdomadalibus (generalibus), quae insuper semel in mense editionem specialem lectoribus praebent ad disciplinam historicam spectantem.
Noctu sancti Silvestris (i.e. festo Novi Anni) apud amicos conveni editorem unius horum periodicorum. Rogavi nonne nimia esset copia eorum et quomodo de lectoribus sibi alliciendis pugnarent. Assensus est mecum de nimio periodicorum numero. At de lectore expugnando dixit:
- Nihil tantopore lectores allicit ut themata alterius belli mundani, praesertim res ad exercitum Germanorum pertinentes. Per varias ergo ambages conamur ut photographema aut imaginem faciei Hitleris in involucro (prima pagina) ponamus – tunc certi sumus lectores sescentos eo mense nobis fore.