wtorek, 9 sierpnia 2016

De Iudaeis novis ex Argentina oriundis

In litore maris Adalbertum conveni, diurnarium investigatorium, qui sc. de criminibus scandalisque maximi in patria momenti scribit, interdum se capitis periculum subeunte.
- De qua re nunc scribis? - rogavi. - Si scire mihi licet...
Putavi eum aliquid in novum Poloniae regimen conservatistarum [cuius fautores ambo minime sumus] scribendo coniurare. Econtra, symbolam, nisi seriem symbolarum, parat, magistratus Varsovienses [qui plerumque adhuc factionis sunt nostrae, i.e. liberalis] adorientem. Agitur de hominibus reposcentibus rem familiarem, id est aedes habitaculave, quae aut ipsi (rarissime) aut potius patres avique eorum ante annum 1945 possidebant. Anno enim 1945, postquam Varsovia, i.e. maxima eius pars in ripa sinistra fl. Vistulae iacens, 80-90% deleta in bello fuerat, decreto regiminis communisticae nationalizata est, in manus sc. civitatis data. Cum hoc decretum sine ullo dubio criminosum omnibus hodie videatur, libertate plena a. 1989 a Polonis reperta, possessores aedium Varsoviensium veteres nepotesque eorum sibi rem olim suam familiarem restituere lege conabantur. Quae res tamen apud iudices longissime aguntur minimeque sunt haud raro clarae, praecipue cum vetera documenta praeberi non possint.
- Scisne - rogat Adalbertus - quae res nunc maximi sit in Polonia pretii? Charta ante bellum mundanum fabricata, in qua scilicet scribendo facere denuo possis documenta vetera.
Adulteratio documentorum, ut explanat Adalbertus, spectat praesertim ad aedes olim possessas ab Iudaeis, qui maxima e parte necati sunt annis 1942-43 a Hitlerianis (interdum cum spontanea collaboratione nostratum), saepissime sine ullo mortis vestigio in documentis relicto. Adulteratores tamen se ut transactores holocausti sospitum hodie peregre viventium agere asseverant monstrantque documenta, quibus potestas agendi ab ipsis Iudaeis sibi data firmetur - talia, inquit Adalbertus, facilius in Argentina pecunia non tam magna obtinere potes. Nemo scit, quot aedes habitaculave a talibus "Iudaeis" cum successu reperta sunt; agi hic potest de miliardis dolariorum. Crimen coram monstratum est, cum aliquis diurnarius animadverterit "Iudaeum", qui per transactorem restitutionem rei familiaris sibi petivt, debere esse virum 140 annos natum. Cuius facti, id est Matuzalemicae aetatis nonnullorum, qui rem familiarem sibi reposcebant, iudices documenta legentes multis in casibus certiores erant. Sed tacebant, simulantes se nihil mali animadvertisse - sine dubio donis sibi largiter a transactoribus datis.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz