sobota, 6 sierpnia 2016

Fabula vera Robinsonis Cruzoe

Omnes nos, puto, fabulam Danielis Defoe ut pueri legimus, non omnes autem scimus verum Robinsonem, i.e. nautam-piratam Caledonicum Alexandrum Selkirk, anno 1704 relictum esse in insula solitaria Más a Tierra (400 miliaribus a litore Chiliano) – ubi deinde quattuor annos solus degebat – ob ipsius voluntatem! Tantopere enim Selkirk diffidebat navi Cinque Ports* ("Quinque Portus"), qua vehebatur, praesertim postquam in pugna cum Hispanis navis haec graviter vulnerata est. At... recte fecit, nam mox Cinque Ports mersa est, solo praefecto navis ac septem nautis sospitibus, quos in mari fluitantes Hispani servaverunt ac statim in carcerem miserunt.
Ita saltem docet Nic Compton in libro c.t. Cur nautae natare nesciant et alia miscellanea maritima ("Why Sailors Can't Swim. And other marvellous maritime curiosities").

*Cinque Ports erat saeculo XI et post nomen coetūs commercialis quinque portuum Anglicorum ad Fretum Gallicum spectantium. 

2 komentarze: