czwartek, 13 października 2016

De autoraedis "meis"

Numquam autoraedam possedi, licet licentiam gubernandi ab AD 1983 haberem. Sed gubernabam multas raedas "uxorum" mearum, nam maxime mihi semper placebant uxores cum domibus/habitationibus necnon vehiculis. Parvulae puellae, nescientes ambas res praebere, numquam diu in amore tenebam.
Primam ergo autoraedam "habui" Fordem Escortem in USA annis 1989/90. Gubernator malus tunc fui; infortunium viarium effeci, Deo gratia sine victimis. (Ceterum, possesstrix vera huus Fordi Escort fuit mea sola legitima mulier, mater filii mei maioris natu.)
Postea, iam in Polonia reductus, utebar Toyota Corolla. Sed haec mulier, Eva, ut sola omnium, melius me gubernabatur, ergo rarissime mihi licebit ista Toyota uti.
Deinde apparuit in vita mea Dorothea cum Suzuki Swift. Dorothea nihil fere de arte gubernandi sciebat, ergo frequentissime eius Suzuki utebar. Admitterre debeo, fuit fortasse maxime mihi grata autoraeda - scivit quoque, cum in quadrivio quodam cum Dorothea aut aliis collocutus et de recto curru oblitus essem, tertio etiam curru movere incipere valebat (licet lentissime).
Sed Dorothea, ut fere omnes mei "uxores" cum vehiculis, me reliquit propter morbum alcoholismi. Post eam evenit Anna, businesswoman cum Volvo incredibili qudam terrestri, cum motribus datis omnibus quattuor rotis. Ea tamen maritum relinquere non voluit, ergo mox substituta est a Catharina, possestrice Renault Megane. In qua raeda maximum vitae meae celeritatem attingi - 205 chiliometris horalibus.
Cum Catharina una quattuor annos viximus. Nuper, debilitate matris mei progrescente, decrevimus mihi necessam esse autoraedam ipsius. Decrevi me minimum mundi currum, Smart, emendum.
Sed mox ad habitaculum matris mei contra vim meam a biocolytis multa nocte advectus sum. Ergo necessitas Smart emendi, ut facilius matrem curarem, evanuit.
Quid porro in vita amatoris autoraedarum 52 annum agentis? Limusina (raeda Lemoviciana) lugubris?

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz