piątek, 21 października 2016

De proverbiis pseudo-Sericis

Adsunt sescentia fortasse proverbia Sinensium, ab Europaeis Americanisve usitata, quae nihilominus Seribus omnino sunt ignota. Ut ex. gr.: Umbellam tecum semper habe, etiam die sereno. Ego, cum Pecchini ante triginta fere annos studebam (aut potius studere simulabam), multos Seres de hoc "proverbio eorum" rogavi; nemo se id umquam antea audisse dixit.
Alterum quasi-Sinicum proverbium esse dicitur: Numquam totum diem pluit. At hoc adagium - utrum re vera Sinense, an non - verum esse se hodie Varsoviae non praebet. Pluit, pluit, pluit, ne canem, ut mingat, mihi ad ambulandum cogere facile est.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz