piątek, 3 lutego 2017

Sapientia calendarii: Balzacianum de dolo

Est mos calendarii (fastorum) parietalis, quo mater mea utitur, pro uno quoque die anni "dictum sapiens" quoddam providere. Quorum dictorum nonnulli fortasse et hic expedit ut sint monstrati.
Ceterum, in mentem venit expressio "indicia Cracoviensia", nam ante nonnulla saecula fasti Cracoviae divulgabantur, quorum "sapientia" plena erat rerum incredibilium, quibus tamen veritatis parum adesset. Ego quoque non tantum de veritate quantum de "incredibilitate" scriptorum meorum curo, licet fortasse non sim in hoc facto tam impudens ut erant auctores Cracovienses.
Pro hesterno die calendarium matris meae dat dictum Honorii Balzac, quod dictum scriptor hic olim maxime populo gratus aliquo in loco (calendarium certe non curat de fonte, at scripsit Balzac permulta) posuit:
Dolum maioris momenti esse quam ingenium, nam ex nihilo dolus semper aliquid facere potest.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz