czwartek, 17 maja 2018

Inclinatio Turrim Pisanam servavit?

Turrim Pisanam, id est campanillam cathedrae urbis Pisarum in Etruria, omnes inclinatam (in latus pendentem) et ob hanc rem ad calamitatem (labem) citius ocius damnatam esse e schola scimus. Adhuc tamen stat turris inclinata in suo loco iam 800 annos, at nonnulli studiosi architecturae et seismologiae (13 Itali, 1 Anglus, 1 Ser, 1 Graecus), duce professore Camillo Nuti Universitatis Romanae, nuper in opinionem venerunt inclinationem turris solam causam esse, quod sospes adhuc turris manet tot multorum in regione tremorum terrae. Coepit turris - altitudine 58, inclinatione in summa parte 5 metrorum -  in Foro Miraculorum locata, inclinari iam tempore struendi saeculo XII. Abhinc regio Tusca saltem quattuor ingentibus tremoribus afflictata est (praesertim saeculis XVI et XVIII), quorum quisque satis valeret, ut tam magnam structuram (pondere 15 milia tonnarum), si recta esset, everteret.    
- Adhuc putatum erat turrim in labem damnatam esse ob nimis luteam glaebam - dicit prof. Nuti. - At nunc, post quattuor annos hanc rem investigandi, videmus Turrim Inclinatam sospitem tremorum esse immo ob argillam: propter dynamicam interactionem specialem inter glaebam et structuram.
- Cum terra - explicat Nuti - tremit, turris nostra reagit motu circumaxiali, quasi sub pedibus habeat isolationem seismicam, gratia cuius non resonat una cum circumiectis.
Si terra Pisis magis lapidea esset, putat Nuti, turris iam diu in ruinis iaceret.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz